De Iesu Christi ortu

Anna Postiglione

 

In mense autem sexto missus est Angelus Gabriel a deo in civitatem

 

Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui

 

nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Virginis Maria: et

 

ingressus Angelus ad eam dixit : ave, gratia plena: Dominus tecum :

 

Benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset, turbata est in sermone

 

eius,et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait Angelus ei : ne timeas,

 

Maria, invenisti enim gratiam apud Deum . Ece concipies in utero, et

 

paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et Filius

 

Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus deus sedem David patris eius,

 

et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis.

Luca, I, 26-33

 

 

Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. Et

 

peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit

 

eum in praesepio, quia non erat eis locus in diversorio. Et pastores

 

erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis supra

 

gregem suum. Et ecce Angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei

 

circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et dixit illis Angelus : 

 

“Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod

 

erit omni populo : quia natus est vobis Salvator, qui est Christus

 

Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: Invenietis infantem

 

pannis involutum, et positum in praesepio”. Et subito facta est cum

 

Angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium :

 

“Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis”.

 

Et factum est, ut discesserunt ab eis Angeli in caelum: pastores

 

loquebantur ad invicem : transeamus usque Bethlehem, et videamus

 

hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. Et

 

venerunt festinantes, et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem

 

positum in praesepio.

Luca, II, 6-16

Ortus-us (< oriri)

 

Angelus-i m = nuntius

Gabriel indecl

Civitas-atis f =cuncti cives, urbs

Galilea-ae f

Cui nomen erat Nazareth

Desponsatus-a-um < de-spondere = promittere (in matrimonium)

Ioseph indecl / Iosephus-i m

Nomen Virginis erat Maria

Dominus est tecum

Cum audivisset

In sermone : propter eius verba

Salutatio-onis f < salutare

 

Concipere-cepisse-ceptum : accipere in ventre

Uterum-i n : venter matris

Parere-uisse-partum

Altissimi Dei

Sedes-is f . regnum

In aeternum : semper

 

 

 

Factum est ut implerentur

Implere : finire

Primogenitus-a-um =primus inter liberos

Pannus-i m = pauper vestis

In-volvere : tegere, pro-tegere

Reclinare : ponere

Praesepium-i/ praesepe-is n = boum, ovium domus

Diversorium/deversorium-ii n = locus in itinere ad dormiendum, ad quietem capiendam

Vigiliae-arum  fÖ somnus

Claritas-atis f < clarus

Circum-fulgere

Evangelizare : dicere (novum nuntium)

 

Salvator-oris m = qui servat, qui omnes salvos facit

Et hoc signum vobis erit

 

Militia-ae f =  exercitus

Angelorum laudantium..

In altissimis caelis

Factum est ut discederent

Ad invicem :  inter se

Verbum-i :  res

Festinare = properare, ire velociter

  EXERCITIUM

Dopo aver posto in ordine alfabetico i nuovi vocaboli, scrivi il significato in italiano

RESPONDE

Cui Maria promissa erat ?

Quae verba Mariam turbaverunt? Cur ?

Quid Angelus Mariae dixit de Filio nascente? Verbis tuis utere

Cur Ioseph et Maria locum in diversicolo petebant?

Quod signum Angelus pastoribus vigilantibus ad Iesum cognoscendum  dedit?

Quibus verbis Angelorum multitudo Deum laudavit?

Quo pastores properaverunt? Cur?

 

 

  Home