PHOENISSAE Personae: OEDIPVS ANTIGONA NVNTIVS IOCASTA SATELLES POLYNICES ETEOCLES Scaena primum prope Thebas in uia deinde Thebis OEDIPVS Caeci parentis regimen et fessi unicum patris leuamen, nata, quam tanti est mihi genuisse uel sic, desere infaustum patrem. In recta quid deflectis errantem gradum? Permitte labi; melius inueniam uiam, quam quaero, solus, quae me ab hac uita extrahat et hoc nefandi capitis aspectu leuet caelum atque terras. Quantulum hac egi manu! Non uideo noxae conscium nostrae diem, sed uideor. Hinc iam solue inhaerentem manum et patere caecum qua uolet ferri pedem. Ibo, ibo qua praerupta protendit iuga meus Cithaeron, qua peragrato celer per saxa monte iacuit Actaeon suis noua praeda canibus, qua per obscurum nemus siluamque opacae uallis instinctas deo egit sorores mater et gaudens malo uibrante fixum praetulit thyrso caput; uel qua cucurrit, corpus inuisum trahens, Zethi iuuencus, qua per horrentes rubos tauri ferocis sanguis ostentat fugas; uel qua alta maria uertice inmenso premit Inoa rupes, qua scelus fugiens nouum nouumque faciens mater insiluit freto mersura natum seque - felices quibus fortuna melior tam bonas matres dedit. Est alius istis noster in siluis locus, qui me reposcit: hunc petam cursu incito; non haesitabit gressus, huc omni duce spoliatus ibo. Quid moror sedes meas? Mortem, Cithaeron, redde et hospitium mihi illud meum restitue, ut exspirem senex ubi debui infans. Recipe supplicium uetus. Semper cruente saeue crudelis ferox, cum occidis et cum parcis, olim iam tuum est hoc cadauer: perage mandatum patris, iam et matris. Animus gestit antiqua exsequi supplicia. Quid me, nata, pestifero tenes amore uinctum? Quid tenes? Genitor uocat. Sequor, sequor, iam parce - sanguineum gerens insigne regni Laius rapti furit; en ecce, inanes manibus infestis petit foditque uultus. Nata, genitorem uides? Ego uideo. Tandem spiritum inimicum exspue, desertor anime, fortis in partem tui. Omitte poenas languidas longae morae mortemque totam recipe; quid segnis traho quod uiuo? Nullum facere iam possum scelus? Possum miser, praedico - discede a patre, discede, uirgo. Timeo post matrem omnia. ANTIGONA Vis nulla, genitor, a tuo nostram manum corpore resoluet, nemo me comitem tibi eripiet umquam. Labdaci claram domum, opulenta ferro regna germani petant - pars summa magno patris e regno mea est, pater ipse. Non hunc auferet frater mihi Thebana rapto sceptra qui regno tenet, non hunc cateruas alter Argolicas agens; non si reuulso Iuppiter mundo tonet mediumque nostros fulmen in nexus cadat, manum hanc remittam. Prohibeas, genitor, licet: regam abnuentem, derigam inuiti gradum. In plana tendis? Vado; praerupta appetis? Non obsto, sed praecedo; quo uis utere duce me, duobus omnis eligitur uia: perire sine me non potes, mecum potes. Hic alta rupes arduo surgit iugo spectatque longe spatia subiecti maris: uis hanc petamus? Nudus hic pendet silex, hic scissa tellus faucibus ruptis hiat: uis hanc petamus? Hic rapax torrens cadit partesque lapsi montis exesas rotat: in hunc ruamus? Dum prior, quo uis eo. Non deprecor, non hortor. Extingui cupis uotumque, genitor, maximum mors est tibi? Si moreris, antecedo, si uiuis, sequor. Sed flecte mentem, pectus antiquum aduoca uictasque magno robore aerumnas doma; resiste: tantis in malis uinci mori est. OE. Vnde in nefanda specimen egregium domo? Vnde ista generi uirgo dissimilis suo? Fortuna, cedis? Aliquis est ex me pius? Non esset umquam, fata bene noui mea, nisi ut noceret. Ipsa se in leges nouas natura uertet: regeret in fontem citas reuolutus undas amnis et noctem afferet Phoebea lampas, Hesperus faciet diem; ut ad miserias aliquid accedat meas, pii quoque erimus. Vnica Oedipodae est salus, non esse saluum. Liceat ulcisci patrem adhuc inultum. Dextra quid cessas iners exigere poenas? Quidquid exactum est adhuc, matri dedisti. Mitte genitoris manum, animosa uirgo: funus extendis meum longasque uiui ducis exsequias patris. Aliquando terra corpus inuisum tege; peccas honesta mente, pietatem uocas patrem insepultum trahere. Qui cogit mori nolentem in aequo est quique properantem impedit; [occidere est uetare cupientem mori] nec tamen in aequo est: alterum grauius reor: malo imperari quam eripi mortem mihi. Desiste coepto, uirgo: ius uitae ac necis meae penes me est. Regna deserui libens, regnum mei retineo. Si fida es comes, ensem parenti trade, sed notum nece ensem paterna. Tradis? An gnati tenent cum regno et illum? Faciet, ubicumque est, opus. Ibi sit; relinquo. Natus hunc habeat meus, sed uterque. - Flammas potius et uastum aggerem compone; in altos ipse me immittam rogos [haerebo ad ignes, funebrem escendam struem] pectusque soluam durum et in cinerem dabo hoc quidquid in me uiuit. - Vbi saeuum est mare? Duc ubi sit altis prorutum saxis iugum, ubi torua rapidus ducat Ismenos uada, duc ubi ferae sunt, ubi fretum, ubi praeceps locus, si dux es; illuc ire morituro placet, ubi sedit alta rupe semifero dolos Sphinx ore nectens. Derige huc gressus pedum, hic siste patrem. Dira ne sedes uacet, monstrum repone maius. Hoc saxum insidens obscura nostrae uerba fortunae loquar, quae nemo soluat: quisquis Assyrio loca possessa regi scindis et Cadmi nemus serpente notum, sacra quo Dirce latet, supplex adoras, quisquis Eurotan bibis Spartenque fratre nobilem gemino colis, quique Elin et Parnason et Boeotios colonus agros uberis tondes soli: aduerte mentem. Saeua Thebarum lues luctifica caecis uerba committens modis quid simile posuit, quid tam inextricabile? Aui gener patrisque riualis sui, frater suorum liberum et fratrum parens; uno auia partu liberos peperit uiro, sibi et nepotes. Monstra quis tanta explicet? Ego ipse, uictae spolia qui Sphingis tuli, haerebo fati tardus interpres mei. Quid perdis ultra uerba? Quid pectus ferum mollire temptas precibus? Hoc animo sedet effundere hanc cum morte luctantem diu animam et tenebras petere: nam sceleri haec meo parum alta nox est: Tartaro condi iuuat, et si quid ultra Tartarum est; tandem libet quod olim oportet. Morte prohiberi haud queo. Ferrum negabis? Noxias lapsu uias cludes et artis colla laqueis inseri prohibebis? Herbas quae ferunt letum auferes? Quid ista tandem cura proficiet tua? Vbique mors est. Optume hoc cauit deus: eripere uitam nemo non homini potest, at nemo mortem; mille ad hanc aditus patent. Nil quaero: dextra noster et nuda solet bene animus uti - dextra, nunc toto impetu, toto dolore, uiribus totis ueni. Non destino unum uulneri nostro locum: totus nocens sum: qua uoles mortem exige. Effringe pectus corque tot scelerum capax euelle, totos uiscerum nuda sinus. Fractum incitatis ictibus guttur sonet laceraeque fixis unguibus uenae fluant. Aut derige iras quo soles: haec uulnera rescissa multo sanguine ac tabe inriga. Hac extrahe animam duram, inexpugnabilem. Et tu, parens, ubicumque poenarum arbiter adstas mearum; non ego hoc tantum scelus ulla expiari credidi poena satis umquam, nec ista morte contentus fui, nec me redemi parte: membratim tibi perire uolui - debitum tandem exige. Nunc soluo poenas, tunc tibi inferias dedi. Ades atque inertem dexteram introrsus preme magisque merge: timida tunc paruo caput libauit haustu uixque cupientes sequi eduxit oculos. Haeret etiamnunc mihi ille animus, haeret, cum recusantem manum pressere uultus. Audies uerum, Oedipu: minus eruisti lumina audacter tua, quam praestitisti. Nunc manum cerebro indue: hac parte mortem perage qua coepi mori. AN. Pauca, o parens magnanime, miserandae precor ut uerba natae mente placata audias. Non te ut reducam ueteris ad speciem domus habitumque regni flore pollentem inclito peto aut ut iras, temporum haut ipsa mora fractas, remisso pectore ac placido feras: at hoc decebat roboris tanti uirum, non esse sub dolore nec uictum malis dare terga; non est, ut putas, uirtus, pater, timere uitam, sed malis ingentibus obstare nec se uertere ac retro dare. Qui fata proculcauit ac uitae bona proiecit atque abscidit et casus suos onerauit ipse, cui deo nullo est opus, quare ille mortem cupiat aut quare petat? Vtrumque timidi est: nemo contempsit mori qui concupiuit. Cuius haut ultra mala exire possunt, in loco tuto est situs. Quis iam deorum, uelle fac, quicquam potest malis tuis adicere? Iam nec tu potes nisi hoc, ut esse te putes dignum nece - non es nec ulla pectus hoc culpa attigit. Et hoc magis te, genitor, insontem uoca, quod innocens es dis quoque inuitis. Quid est quod te efferarit, quod nouos suffixerit stimulos dolori? Quid te in infernas agit sedes, quid ex his pellit? Vt careas die? Cares; ut altis nobilem muris domum patriamque fugias? Patria tibi uiuo perit; natos fugis matremque? Ab aspectu omnium fortuna te summouit, et quidquid potest auferre cuiquam mors, tibi hoc uita abstulit; regni tumultus? Turba fortunae prior abscessit a te iussa. Quem, genitor, fugis? OE. Me fugio, fugio conscium scelerum omnium pectus, manumque hanc fugio et hoc caelum et deos et dira fugio scelera quae feci innocens. Ego hoc solum, frugifera quo surgit Ceres, premo? Has ego auras ore pestifero traho? Ego laticis haustu satior aut ullo fruor almae parentis munere? Ego castam manum nefandus incestificus exsecrabilis attrecto? Ego ullos aure concipio sonos, per quos parentis nomen aut nati audiam? Vtinam quidem rescindere has quirem uias manibusque adactis omne qua uoces meant aditusque uerbis tramite angusto patet eruere possem: nata, iam sensum tui, quae pars meorum es criminum, infelix pater fugissem. Inhaeret ac recrudescit nefas subinde, et aures ingerunt quidquid mihi donastis, oculi. Cur caput tenebris graue non mitto ad umbras Ditis aeternas? Quid hic manes meos detineo? Quid terram grauo mixtusque superis erro? Quid restat mali? Regnum parentes liberi, uirtus quoque et ingeni sollertis eximium decus periere, cuncta sors mihi infesta abstulit; lacrimae supererant: has quoque eripui mihi. Absiste: nullas animus admittit preces nouamque poenam sceleribus quaerit parem. Et esse par quae poterit? infanti quoque decreta mors est. Fata quis tam tristia sortitus umquam? Videram nondum diem uterique nondum solueram clausi moras, et iam timebar. Protinus quosdam editos nox occupauit et nouae luci abstulit: mors me antecessit; aliquis intra uiscera materna letum praecoquis fati tulit: sed numquid et peccauit? Abstrusum, abditum dubiumque an essem sceleris infandi reum deus egit; illo teste damnauit parens calidoque teneros transuit ferro pedes et in alta nemora pabulum misit feris auibusque saeuis quas Cithaeron noxius cruore saepe regio tinctas alit. Sed quem deus damnauit, abiecit pater, mors quoque refugit. Praestiti Delphis fidem: genitorem adortus impia straui nece. Hoc alia pietas redimet: occidi patrem, sed matrem amaui. Proloqui hymenaeum pudet taedasque nostras? Has quoque inuitum pati te coge poenas: facinus ignotum efferum inusitatum fare quod populi horreant, quod esse factum nulla non aetas neget, quod parricidam pudeat: in patrios toros tuli paterno sanguine aspersas manus scelerisque pretium maius accepi scelus. Leue est paternum facinus: in thalamos meos deducta mater, ne parum sceleris foret, fecunda: nullum crimen hoc maius potest natura ferre. Si quod etiamnum est tamen, qui facere possent dedimus. Abieci necis pretium paternae sceptrum et hoc iterum manus armauit alias; optime regni mei fatum ipse noui: nemo sine sacro feret illud cruore. Magna praesagit mala paternus animus. Iacta iam sunt semina cladis futurae: spernitur pacti fides; hic occupato cedere imperio negat, ius ille et icti foederis testes deos inuocat et Argos exul atque urbes mouet Graias in arma: non leuis fessis uenit ruina Thebis; tela flammae uulnera instant et istis si quod est maius malum, ut esse genitos nemo non ex me sciat. AN. Si nulla, genitor, causa uiuendi tibi est, haec una abunde est, ut pater natos regas grauiter furentes. Tu impii belli minas auertere unus tuque uecordes potes inhibere iuuenes, ciuibus pacem dare, patriae quietem, foederi laeso fidem. Vitam tibi ipse si negas, multis negas. OE. Illis parentis ullus aut aequi est amor, auidis cruoris imperi armorum doli, diris, scelestis, breuiter ut dicam, meis? Certant in omne facinus et pensi nihil ducunt, ubi illos ira praecipites agit, nefasque nullum per nefas nati putant. Non patris illos tangit afflicti pudor, non patria: regno pectus attonitum furit. Scio quo ferantur, quanta moliri parent, ideoque leti quaero maturi uiam morique propero, dum in domo nemo est mea nocentior me. Nata, quid genibus meis fles aduoluta? Quid prece indomitum domas? Vnum hoc habet fortuna quo possim capi, inuictus aliis: sola tu affectus potes mollire duros, sola pietatem in domo docere nostra. Nil graue aut miserum est mihi quod te sciam uoluisse; tu tantum impera: hic Oedipus Aegaea transnabit freta iubente te, flammasque quas Siculo uomit de monte tellus igneos uoluens globos excipiet ore seque serpenti offeret, quae saeua furto nemoris Herculeo furit; iubente te praebebit alitibus iecur, iubente te uel uiuet. NVNTIVS Exemplum in ingens regia stirpe editum Thebae pauentes arma fraterna inuocant rogantque tectis arceas patriis faces. Non sunt minae, iam propius accessit malum. Nam regna repetens frater et pactas uices in bella cunctos Graeciae populos agit; septena muros castra Thebanos premunt. Succurre, prohibe pariter et bellum et scelus. OEDIPVS Ego ille sum qui scelera committi uetem et abstineri sanguine a caro manus doceam? Magister iuris et amoris pii ego sum? Meorum facinorum exempla appetunt, me nunc secuntur; laudo et agnosco libens, exhortor, aliquid ut patre hoc dignum gerant. Agite, o propago clara, generosam indolem probate factis, gloriam ac laudes meas superate et aliquid facite propter quod patrem adhuc iuuet uixisse. Facietis, scio: sic estis orti. Scelere defungi haut leui, haut usitato tanta nobilitas potest. Ferte arma, facibus petite penetrales deos frugemque flamma metite natalis soli, miscete cuncta, rapite in exitium omnia, disicite passim moenia, in planum date, templis deos obruite, maculatos lares conflate, ab imo tota considat domus; urbs concremetur - primus a thalamis meis incipiat ignis. NVN. Mitte uiolentum impetum doloris ac te publica exorent mala auctorque placidae liberis pacis ueni. OE. Vides modestae deditum menti senem placidaeque amantem pacis ad partes uocas? Tumet animus ira, feruet immensum dolor, maiusque quam quod casus et iuuenum furor conatur aliquid cupio. Non satis est adhuc ciuile bellum: frater in fratrem ruat. Nec hoc sat est: quod debet, ut fiat nefas de more nostro, quod meos deceat toros: date arma matri - nemo me ex his eruat siluis: latebo rupis exesae cauo aut saepe densa corpus abstrusum tegam. Hinc aucupabor uerba rumoris uagi et saeua fratrum bella, quod possum, audiam. IOCASTA Felix Agaue: facinus horrendum manu, qua fecerat, gestauit et spolium tulit cruenta nati maenas in partes dati; fecit scelus, sed misera non ultra suo sceleri occucurrit. Hoc leue est quod sum nocens: feci nocentes. Hoc quoque etiamnunc leue est: peperi nocentes. Derat aerumnis meis, ut et hostem amarem. Bruma ter posuit niues et tertia iam falce decubuit Ceres, ut exul errat natus et patria caret profugusque regum auxilia Graiorum rogat. Gener est Adrasti, cuius imperio mare quod scindit Isthmos regitur; hic gentes suas septemque secum regna ad auxilium trahit generi - quid optem quidue decernam haut scio. Regnum reposcit: causa repetentis bona est, mala sic petentis. Vota quae faciam parens? utrimque natum uideo: nil possum pie pietate salua facere: quodcumque alteri optabo nato fiet alterius malo. Sed utrumque quamuis diligam affectu pari, quo causa melior sorsque deterior trahit inclinat animus semper infirmo fauens: miseros magis fortuna conciliat suis. SATELLES Regina, dum tu flebiles questus cies terisque tempus, saeua nudatis stetit acies in armis; aera iam bellum cient aquilaque pugnam signifer mota uocat. Septena reges bella dispositi parant, animo pari Cadmea progenies subit, cursu citato miles hinc atque hinc ruit. Vide ut atra nubes puluere abscondat diem fumoque similes campus in caelum erigat nebulas, equestri fracta quas tellus pede summittit. Et, si uera metuentes uident, infesta fulgent signa, subrectis adest frons prima telis, aurea clarum nota nomen ducum uexilla praescriptum ferunt. I, redde amorem fratribus, pacem omnibus, et impia arma matris oppositu impedi. ANTIGONA Perge, o parens, et concita celerem gradum, compesce tela, fratribus ferrum excute, nudum inter enses pectus infestos tene: aut solue bellum, mater, aut prima excipe. IOC. Ibo, ibo et armis obuium opponam caput, stabo inter arma; petere qui fratrem uolet, petat ante matrem. Tela, qui fuerit pius, rogante ponat matre; qui non est pius incipiat a me. Feruidos iuuenes anus tenebo, nullum teste me fiet nefas; aut si aliquod et me teste committi potest, non fiet unum. AN. Signa collatis micant uicina signis, clamor hostilis fremit; scelus in propinquo est: occupa, mater, preces - et ecce motos fletibus credas meis, sic agmen annis segne compositis uenit. SAT. Procedit acies tarda, sed properant duces. IOC. Quis me procellae turbine insanae uehens uolucer per auras uentus aetherias aget? Quae Sphinx uel atra nube subtexens diem Stymphalis auidis praepetem pinnis feret? Aut quae per altas aeris rapiet uias Harpyia saeui regis obseruans famem et inter acies proiciet raptam duas? SAT. Vadit furenti similis aut etiam furit. Sagitta qualis Parthica uelox manu excussa fertur, qualis insano ratis premente uento rapitur aut qualis cadit delapsa caelo stella, cum stringens polum rectam citatis ignibus rumpit uiam, attonita cursu fugit et binas statim diduxit acies. Victa materna prece haesere bella, iamque in alternam necem illinc et hinc miscere cupientes manus librata dextra tela suspensa tenent. Paci fauetur, omnium ferrum latet cessatque tectum - uibrat in fratrum manu. Laniata canas mater ostendit comas, rogat abnuentis, irrigat fletu genas. Negare matri, qui diu dubitat, potest. IOCASTA. In me arma et ignes uertite, in me omnis ruat unam iuuentus quaeque ab Inachio uenit animosa muro quaeque Thebana ferox descendit arce: ciuis atque hostis simul [hunc petite uentrem, qui dedit fratres uiro] haec membra passim spargite ac diuellite: ego utrumque peperi - ponitis ferrum ocius? An dico et ex quo? Dexteras matri date, date dum piae sunt. Error inuitos adhuc fecit nocentes, omne Fortunae fuit peccantis in nos crimen: hoc primum nefas inter scientes geritur. In uestra manu est, utrum uelitis: sancta si pietas placet, donate matri bella; si placuit scelus, maius paratum est: media se opponit parens. Proinde bellum tollite aut belli moram. Sollicita cui nunc mater alterna prece uerba admouebo? Misera quem amplectar prius? in utramque partem ducor affectu pari. Hic afuit; sed pacta si fratrum ualent, nunc alter aberit. Ergo iam numquam duos nisi sic uidebo? Iunge complexus prior, qui tot labores totque perpessus mala longo parentem fessus exilio uides. Accede propius, clude uagina impium ensem et trementem iamque cupientem excuti hastam solo defige; maternum tuo coire pectus pectori clipeus uetat: hunc quoque repone. Vinculo frontem exue tegumenque capitis triste belligeri leua et ora matri redde - quo uultus refers acieque pauida fratris obseruas manum? Affusa totum corpus amplexu tegam, tuo cruori per meum fiet uia. Quid dubius haeres? An times matris fidem? POLYNICES Timeo; nihil iam iura naturae ualent. Post ista fratrum exempla ne matri quidem fides habenda est. IOC. Redde iam capulo manum, astringe galeam, laeua se clipeo inserat: dum frater exarmatur, armatus mane. Tu pone ferrum, causa qui ferri es prior. Si pacis odium est, furere si bello placet: indutias te mater exiguas rogat, ferat ut reuerso post fugam nato oscula uel prima uel suprema. Dum pacem peto, audite inermes. Ille te, tu illum times? Ego utrumque, sed pro utroque. Quid strictum abnuis recondere ensem? Qualibet gaude mora: id gerere bellum cupitis, in quo est optimum uinci. Vereris fratris infesti dolos? quotiens necesse est fallere aut falli a suis, patiare potius ipse quam facias scelus. Sed ne uerere: mater insidias et hinc et rursus illinc abiget. Exoro? An patri inuideo uestro? Veni ut arcerem nefas an ut uiderem propius? - Hic ferrum abdidit, reclinis hastae parma defixae incubat: ad te preces nunc, nate, maternas feram, sed ante lacrimas. Teneo longo tempore petita uotis ora. Te profugum solo patrio penates regis externi tegunt, te maria tot diuersa, tot casus uagum egere, non te duxit in thalamos parens comitata primos nec sua festas manu ornauit aedes nec sacra laetas faces uitta reuinxit; dona non auro graues gazas socer, non arua, non urbes dedit: dotale bellum est. hostium es factus gener, patria remotus, hospes alieni laris, externa consecutus, expulsus tuis, sine crimine exul. Ne quid e fatis tibi desset paternis, hoc quoque ex illis habes, errasse thalamis. Nate post multos mihi remisse soles, nate suspensae metus et spes parentis, cuius aspectum deos semper rogaui, cum tuus reditus mihi tantum esset erepturus, aduentu tuo quantum daturus: "quando pro te desinam" dixi "timere?"; dixit inridens deus: "ipsum timebis." Nempe nisi bellum foret, ego te carerem; nempe si tu non fores, bello carerem. Triste conspectus datur pretium tui durumque, sed matri placet. Hinc modo recedant arma, dum nullum nefas Mars saeuus audet: hoc quoque est magnum nefas, tam prope fuisse. Stupeo et exsanguis tremo, cum stare fratres hinc et hinc uideo duos sceleris sub ictu; membra quassantur metu: quam paene mater maius aspexi nefas, quam quod miser uidere non potuit pater. Licet timore facinoris tanti uacem uideamque iam nil tale, sum infelix tamen quod paene uidi. Per decem mensum graues uteri labores perque pietatem inclitae precor sororis et per irati sibi genas parentis, scelere quas nullo nocens, erroris a se dura supplicia exigens, hausit: nefandas moenibus patriis faces auerte, signa bellici retro agminis flecte - ut recedas, magna pars sceleris tamen uestri peracta est: uidit hostili grege campos repleri patria, fulgentes procul armis cateruas uidit, equitatu leui Cadmea frangi prata et excelsos rotis uolitare proceres, igne flagrantes trabes fumare, cineri quae petunt nostras domos, fratresque (facinus quod nouum et Thebis fuit) in se ruentes: totus hoc exercitus, hoc populus omnis, utraque hoc uidit soror genetrixque uidi: nam pater debet sibi quod ista non spectauit. Occurrat tibi nunc Oedipus, quo iudice erroris quoque poenae petuntur. Ne, precor, ferro erue patriam ac penates neue, quae regere expetis, euerte Thebas. Quis tenet mentem furor? Petendo patriam perdis? Vt fiat tua, uis esse nullam? Quin tuae causae nocet ipsum hoc quod armis uris infestis solum segetesque adultas sternis et totos fugam edis per agros: nemo sic uastat sua; quae corripi igne, quae meti gladio iubes aliena credis. Rex sit ex uobis uter, manente regno quaerite. Haec telis petes flammisque tecta? Poteris has Amphionis quassare moles? Nulla quas struxit manus stridente tardum machina ducens onus, sed conuocatus uocis et citharae sono per se ipse summas uenit in turres lapis: haec saxa franges? Victor hinc spolia auferes uinctosque duces patris aequales tui, matresque ab ipso coniugum raptas sinu saeuus catena miles imposita trahet? Adulta uirgo, mixta captiuo gregi, Thebana nuribus munus Argolicis eat? An et ipsa, palmas uincta post tergum datas, mater triumphi praeda fraterni uehar? Potesne ciues leto et exitio datos uidere passim? Moenibus caris potes hostem admouere, sanguine et flamma potes implere Thebas? Tam ferus durum geris saeuumque in iras pectus? Et nondum imperas. quid sceptra facient? Pone uesanos, precor, animi tumores teque pietati refer. POL. Vt profugus errem semper? Vt patria arcear opemque gentis hospes externae sequar? Quid paterer aliud, si fefellissem fidem? Si peierassem? Fraudis alienae dabo poenas, at ille praemium scelerum feret? Iubes abire? Matris imperio obsequor. Da, quo reuertar. Regia frater meus habitet superba, parua me abscondat casa. Hanc da repulso; liceat exiguo lare pensare regnum. Coniugi donum datus arbitria thalami dura felicis feram humilisque socerum lixa dominantem sequar? In seruitutem cadere de regno graue est. IOC. Si regna quaeris nec potest sceptro manus uacare saeuo, multa quae possint peti in orbe toto quaelibet tellus dabit: hinc nota Baccho Tmolus attollit iuga, qua lata terris spatia frugiferis iacent et qua trahens opulenta Pactolus uada inundat auro rura, nec laetis minus Maeandros aruis flectit errantes aquas rapidusque campos fertiles Hermus secat; hinc grata Cereri Gargara et diues solum quod Xanthus ambit niuibus Idaeis tumens; hinc qua relinquit nomen Ionii mare faucesque Abydo Sestos opposita premit, aut qua latus iam propius orienti dedit tutamque crebris portibus Lyciam uidet, hac regna ferro quaere, in hos populos ferat socer arma fortis, has tuo sceptro paret tradatque gentes - hoc adhuc regnum puta tenere patrem. Melius exilium est tibi quam reditus iste: crimine alieno exulas, tuo redibis. Melius istis uiribus noua regna nullo scelere maculata appetes. Quin ipse frater arma comitatus tua tibi militabit. Vade et id bellum gere in quo pater materque pugnanti tibi fauere possint. Regna cum scelere omnibus sunt exilis grauiora. Nunc belli mala propone, dubias Martis incerti uices: licet omne tecum Graeciae robur trahas, licet arma longe miles ac late explicet, fortuna belli semper ancipiti in loco est. Quodcumque Mars decernit: exaequat duos, licet impares sint, gladius; et spes et metus Fors caeca uersat. Praemium incertum petis, certum scelus. Fauisse fac uotis deos omnes tuis: cessere et auersi fugam petiere ciues, clade funesta iacens obtexit agros miles - exultes licet uictorque fratris spolia deiecti geras: frangenda palma est. Quale tu hoc bellum putas, in quo exsecrandum uictor admittit nefas, si gaudet? Hunc quem uincere infelix cupis, cum uiceris, lugebis. Infaustas age dimitte pugnas, libera patriam metu, luctu parentes. POL. Sceleris et fraudis suae poenas nefandus frater ut nullas ferat? IOC. Ne metue. Poenas et quidem soluet graues: regnabit. Est haec poena. Si dubitas, auo patrique crede: Cadmus hoc dicet tibi Cadmique proles. Sceptra Thebarum fuit impune nulli gerere - nec quisquam fide rupta tenebat illa: iam numeres licet fratrem inter istos. ETEOCLES Numeret, est tanti mihi cum regibus iacere. Te turbae exulum ascribo. IOC. Regna, dummodo inuisus tuis. ET. Regnare non uult, esse qui inuisus timet: simul ista mundi conditor posuit deus, odium atque regnum: regis hoc magni reor, odia ipsa premere. Multa dominantem uetat amor suorum; plus in iratos licet. Qui uult amari, languida regnat manu. IOC. Inuisa numquam imperia retinentur diu. ET. Praecepta melius imperi reges dabunt; exilia tu compone. Pro regno uelim - IOC. Patriam penates coniugem flammis dare? ET. Imperia pretio quolibet constant bene.